In die octavarum Infantium: quos exhortatur verbis Petri apostoli, Deposita ergo omni malitia, etc
Sermones
Public domain Source: mlat.uzh.ch
Chapter 1
Baptizatos exhortatur. Innocentia morum retinenda. Humilitas sectanda. Omnium quidem aures et mentes, quos cura nostra complectitur, solliciti pastoris sermo compellat: verumtamen ad vos proprie nunc dirigitur, quorum recens infantia spiritualis generationis Sacramentorum cunabulis insignitur. Vobis enim maxime per apostolum Petrum sic divinum blanditur eloquium: Deposita ergo, inquit, omni malitia et omni dolo et adulatione et invidia et detractione, tanquam modo nati infantes rationabile et innocens lac concupiscite; ut in illo crescatis in salutem, si gustastis quoniam dulcis est Dominus (I Petr. II, 1-3) . Proinde quia gustastis, nos testes sumus: nos vobis hanc suavitatem nutricis officio ministravimus. Agite itaque admoniti sanctae instar infantiae, deponite malitiam, dolum, adulationem et invidiam et detractionem. Hanc innocentiam sic tenere debetis, ut eam crescendo non amittatis. Quid est malitia, nisi nocendi amor? Quid est dolus, nisi aliud agere et aliud simulare? Quid est adulatio, nisi fallaci laude seductio? Quid est invidia, nisi odium felicitatis alienae? Quid est detractio, nisi mordacior, quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno: invidentia et bono cruciatur alieno: dolus duplicat cor: adulatio duplicat linguam: detractio vulnerat famam. Hujus autem vestrae innocentia sanctitatis, quoniam filia est charitatis, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 6) . Simplex ut columba, et sic astuta ut serpens (Matth. X, 16), non studio nocendi, sed nocentem cavendi.
Chapter 2
Ad hanc vos exhortor. Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14) , humilium scilicet, hoc est, spiritualiter parvulorum. Non contemnatis, non abhorreatis. Magnorum est ista pusillitas. Superbia vero fallax infirmorum est magnitudo; quae ubi mentem possederit, erigendo dejicit, inflando evacuat, distendendo dissipat. Humilis esse non potest nocens, superbus esse non potest innocens. Humilitatem illam loquor, quae non vult perituris rebus excellere, sed aeternum aliquid veraciter cogitat, quo non suis viribus, sed adjuta perveniat. Haec malum cujusquam velle non potest, quo nequaquam bonum ejus augetur. Porro autem superbia continuo parit invidiam. Quis vero sit invidus, qui non ei malum velit, cujus bono cruciatur? Ergo et invidia parit consequenter malitiam: unde procedit et dolus et adulatio et detractio, et omne opus malum, quod pati nolis ab alio. Pia itaque humilitate servata, quae in Scripturis sanctis sancta probatur infantia, securi eritis de immortalitate beatorum: Talium est enim regnum coelorum.
Erga Deum multo maxime servanda innocentia. In Israelitis data baptizatis figura vitae christianae. Porro qui superbus in homines non est, multo maxime adversus Deum contumax esse non debet: quoniam si non est alicui faciendum quod quisque ab alio pati non vult, et nullus hominum vult inobedientem pati eum qui suo juri subditus fuerit; quanto magis cavendum est, ne in Deum quisquam talis existat, qualem in se existere hominem non vult?