Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1018

Res sacrae, quae scilicet dedicatione vel benedictione ad cultum divinum destinatae sunt, si in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos non licet, nisi dedicationem vel benedictionem amiserunt; si vero ad personam iuridicam ecclesiasticam pertinent, tantum ab alia persona iuridica ecclesiastica acquiri possunt.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIIIDe Bonis Ecclesiae Temporalibus 1007–1054