Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1028

§ 1. Omnis administrator bonorum ecclesiasticorum diligentia boni patris familias suum officium implere tenetur.

§ 2. Exinde praecipue debet:

1° vigilare, ne bona ecclesiastica suae curae concredita quoquo modo pereant neve quid detrimenti capiant initis in hunc finem, quatenus opus est, contractibus assecurationis;

2° normas servare iuris canonici et civilis necnon ea, quae a fundatore vel donatore aut ab auctoritate competenti imposita sunt, et praesertim cavere, ne ex iuris civilis inobservantia damnum Ecclesiae obveniat;

3° reditus bonorum ac proventus accurate et iusto tempore exigere exactosque tuto servare et secundum fundatoris mentem aut legitimas normas impendere;

4° curare, ut foenus vel mutui vel hypothecae causa solvendum statuto tempore solvatur et debiti summa capitalis opportune reddatur;

5° pecuniam, quae de expensis forte superest et utiliter collocari potest, de consensu Hierarchae in fines Ecclesiae vel personae iuridicae collocare;

6° accepti et expensi libros bene ordinatos habere;

7° rationem administrationis exeunte unoquoque anno componere;

8° documenta, quibus iura personae iuridicae in bona ecclesiastica nituntur, ordinare et in archivo asservare, authentica vero eorum exemplaria, ubi commode fieri potest, in archivo curiae eparchialis deponere.

§ 3. Praevisio accepti et expensi, ut ab administratoribus bonorum ecclesiasticorum quotannis componatur, enixe commendatur; ius particulare autem potest eam praecipere et pressius determinare modum, quo exhibenda est.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIIIDe Bonis Ecclesiae Temporalibus 1007–1054