Can. 106
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocari debet, quoties:
1° expedienda sunt negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem Synodi requiritur;
2° Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium iudicat;
3° tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi statutis.
§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea convocari debet, si ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam quotannis.
§3 Si Patriarcha obligationes, de quibus in paragraphis praecedentibus, adimplere omittit, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis legitime convocari potest ab Episcopo ordinatione episcopali seniore, suffragio deliberativo gaudente; quodsi et hic convocationem peragere omittit, eadem facultas ad sequentes Episcopos, ordinatione episcopali seniores et suffragio deliberativo gaudentes, qui ad hoc praesto sint, devolvitur.
Wording replaced by Mutua concordia, August 29, 2026
§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocari debet, quoties:
1° expedienda sunt negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem Synodi requiritur;
2° Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium iudicat;
3° tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi statutis.
§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea convocari debet, si ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam quotannis.
Read the whole title TITULUS IVDe Ecclesiis Patriarchalibus 55–150