Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1110

§ 1. In negotio, quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; causa autem legitime introducta iudex procedere potest et debet, etiam ex officio, in causis poenalibus et aliis causis, quae ad bonum publicum Ecclesiae aut ad salutem animarum spectant.

§ 2. Potest autem praeterea iudex partium neglegentiam in probationibus afferendis vel in exceptionibus opponendis supplere, quoties id necessarium censet ad vitandam graviter iniustam sententiam firmo can. 1283.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIVDe Iudiciis in Genere 1055–1184