Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1119

§ 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex videre debet.

§ 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.

§ 3. Si vero iudex se incompetentem declarat, pars, quae se gravatam censet, potest intra quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIVDe Iudiciis in Genere 1055–1184