Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1124

§ 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari.

§ 2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus valide coartari.

§ 3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum fiat ex prorogatione.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIVDe Iudiciis in Genere 1055–1184