Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1142

§ 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent.

§ 2. Ad iuris tamen exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator mandatum non exhibet.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIVDe Iudiciis in Genere 1055–1184