Can. 1165
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Transactio valide fieri non potest in causis circa eas res vel ea iura, quae ad bonum publicum spectant, aliaque, de quibus partes libere disponere non possunt.
§ 2. Sed si quaestio fit de bonis temporalibus ecclesiasticis, transactio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulat, sollemnibus iure statutis de alienatione bonorum ecclesiasticorum.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS XXIVDe Iudiciis in Genere 1055–1184