Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1176

§ 1. Obligationes arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque, quae ad secretum servandum spectant.

§ 2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate servata et ratione habita legis processualis.

§ 3. Arbitri quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire debent tribunal competens ad causam cognoscendam.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIVDe Iudiciis in Genere 1055–1184