Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1181

§ 1. Integer textus sententiae arbitralis intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis eparchiae, ubi sententia lata est, deponi debet; intra quinque dies a depositione computandos, nisi certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse, Vicarius iudicialis per se vel per alium decretum confirmationis ferat partibus statim intimandum.

§ 2. Si Vicarius iudicialis hoc decretum ferre recusat, pars, cuius interest, recurrere potest ad tribunal appellationis, a quo quaestio expeditissime definienda est; si vero Vicarius iudicialis continuum mensem silet, eadem pars instare potest, ut ipse munere suo fungatur; si vero nihilominus silet, elapsis quinque diebus pars potest recursum ad tribunal appellationis interponere, quod item quaestionem expeditissime definiat.

§ 3. Si certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse ob neglecta praescripta ad validitatem compromissi statuta, Vicarius iudicialis nullitatem declaret ac partibus quam primum notificet omni recursu adversus hanc declarationem remoto.

§ 4. Sententia arbitralis transit in rem iudicatam statim ac decretum confirmationis latum est firmo can. 1182.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIVDe Iudiciis in Genere 1055–1184