Can. 1188
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam vidit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debet suo decreto quam primum libellum litis introductorium aut admittere aut reicere.
§ 2. Libellus litis introductorius reici potest tantum, si:
1° iudex vel tribunal incompetens est;
2° sine dubio constat actori deesse legitimam personam standi in iudicio;
3° non servatus est can. 1187, nn. 1 - 3;
4° certo patet ex ipso libello litis introductorio petitionem quolibet carere fundamento neque fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat.
§ 3. Si libellus litis introductorius reiectus est ob vitia, quae emendari possunt, actor libellum emendatum potest eidem iudici denuo exhibere.
§ 4. Adversus libelli litis introductorii reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum rationibus suffultum interponere ad tribunal appellationis vel, si libellus reiectus est a praeside, ad collegium; quaestio autem reiectionis expeditissime definienda est.
Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356