Can. 123
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§1. In curia patriarchali nominetur a Patriarcha presbyter vel diaconus omni exceptione maior, qui ut cancellarius patriarchalis cancellariae patriarchali et archivo curiae patriarchalis praeest a vices gerente, si casus fert, a Patriarcha nominato adiutus.
§ 2. Praeter cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii sunt, Patriarcha alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare potest, quibus omnibus cann. 253 et 254 applicentur; quos notarios etiam libere ab officio amovere potest.
§ 3. Circa archivum curiae patriarchalis serventur cann. 256 - 260.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS IVDe Ecclesiis Patriarchalibus 55–150