Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1248

§ 1. Responsio statim redigenda est scripto a notario, qui referre debet ipsa verba testimonii saltem, quod attinet ad ea, quae obiectum iudicii directe attingunt.

§ 2. Admitti potest usus inventorum technicorum, quibus voces reproducuntur, dummodo deinde responsiones scripto consignentur et subscribantur, si fieri potest, ab iis, qui responsiones dederunt.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356