Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1273

§ 1. Si pars conventa deinde in iudicio se sistit aut responsum dedit ante causae definitionem, conclusiones et probationes afferre potest firmo can. 1283; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.

§ 2. Etsi pars conventa non comparuit aut responsum non dedit ante causae definitionem, impugnationibus uti potest adversus sententiam; si vero probat se legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non potuit, querela nullitatis uti potest.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356