Can. 1283
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes, quae antea non sunt petitae, disponere tantummodo:
1° in causis, in quibus agitur de solo bono privato partium, si omnes partes consentiunt;
2° in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio itemque quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur;
3° in omnibus causis, quoties veri simile est, nisi probatio nova admittitur, sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3.
§ 2. Potest autem iudex iubere vel admittere, ut exhibeatur documentum, quod forte antea sine culpa eius, cuius interest, exhiberi non potuit.
§ 3. Novae probationes publicentur servato can. 1281, § 1.
Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356