Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1286

§ 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti responsiones exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum.

§ 2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri quoque data censeatur.

§ 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356