Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1299

§ 1. Si in textu sententiae aut error irrepsit in calculos aut error materialis accidit in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in factis vel partium petitionibus referendis aut omissa sunt ea, quae can. 1295, § 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad instantiam partis sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito.

§ 2. Si qua pars refragatur, quaestio incidens decreto definiatur.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356