Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1326

§ 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.

§ 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:

1° sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur;

2° postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probant;

3° sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius;

4° legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum est;

5° sententia adversatur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356