Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1337

§ 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328.

§ 2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad instantiam partis idoneis, si casus fert, praestitis cautionibus, si agitur de provisionibus ad necessariam sustentationem ordinatis vel alia iusta causa urget.

§ 3. Si vero sententia, quae nondum transiit in rem iudicatam, impugnatur, iudex, qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni subicere.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356