Can. 1341
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare.
§ 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; si vero habet aliunde compertum sententiam esse nullam vel manifesto iniustam ad normam cann. 1303, 1304 et 1326, § 2, abstineat ab exsecutione et rem ad tribunal, a quo lata est sententia, remittat partibus certioribus factis.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS XXVDe Iudicio Contentioso 1185–1356