Can. 1396
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Parochus amotus debet a parochi officio exercendo abstinere, quam primum liberam relinquere domum paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi tradere, cui Episcopus eparchialis paroeciam commisit.
§ 2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo non potest alio transferri, Episcopus eparchialis eidem relinquat domus paroecialis usum, etiam exclusivum, eadem necessitate durante.
§ 3. Pendente recursu adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non potest novum parochum nominare, sed per administratorem paroeciae interim provideat.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS XXVIDe Quibusdam Processibus Specialibus 1357–1400