Can. 1399
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Episcopus eparchialis, si non obstantibus allatis rationibus iudicat a suo proposito non esse recedendum, cum duobus parochis ex coetu, de quo in can. 1391, § 1, selectis rationes perpendat, quae translationi favent vel obstant; si vero exinde translationem peragendam censet, paternas exhortationes parocho iteret.
§ 2. His peractis, si adhuc et parochus renuit et Episcopus eparchialis putat translationem esse faciendam, hic decretum translationis ferat statuens paroeciam elapso determinato die esse vacaturam.
§ 3. Hoc die inutiliter elapso Episcopus eparchialis paroeciam vacantem declaret.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS XXVIDe Quibusdam Processibus Specialibus 1357–1400