Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1405

§ 1. Qui habet potestatem legislativam, potest, quatenus vere necessarium est ad aptius providendum disciplinae ecclesiasticae, etiam leges poenales ferre necnon suis legibus etiam legem divinam aut ecclesiasticam ab auctoritate superiore latam congrua poena munire servatis suae competentiae limitibus ratione territorii vel personarum.

§ 2. Poenis iure communi in aliquod delictum statutis aliae poenae iure particulari addi possunt; id autem ne fiat nisi gravissima de causa; si vero iure communi indeterminata vel facultativa poena statuitur, iure particulari in eius locum poena determinata vel obligatoria statui potest.

§ 3. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales, ut leges poenales iuris particularis in eodem territorio, quatenus fieri potest, uniformes sint.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVIIDe Sanctionibus Poenalibus in Ecclesia 1401–1467