Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1418

§ 1. Qui aliquid ad delictum patrandum egit vel omisit nec tamen praeter suam voluntatem delictum consummavit, non tenetur poena in delictum consummatum statuta, nisi lex vel praeceptum aliter cavet.

§ 2. Si vero actus vel omissiones natura sua ad delicti exsecutionem conducunt, auctor congrua poena puniatur, praesertim si scandalum aliudve grave damnum evenit, leviore tamen quam ea, quae in delictum consummatum constituta est.

§ 3. Ab omni poena liberatur, qui sua sponte ab incepta delicti exsecutione destitit, si nullum ex conatu damnum aut scandalum ortum est.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVIIDe Sanctionibus Poenalibus in Ecclesia 1401–1467