Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1471

§ 1. Salvis canonibus huius tituli in iudicio poenali applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario necnon normae speciales de causis, quae ad bonum publicum spectant, non vero canones de iudicio contentioso summario.

§ 2. Accusatus ad confitendum delictum non tenetur nec ipsi iusiurandum deferri potest.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXVIIIDe Procedura in Poenis Irrogandis 1468–1487