Can. 1491
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Legibus a suprema Ecclesiae auctoritate latis tetentur omnes, pro quibus datae sunt ubique terrarum, nisi pro determinato territorio conditae sunt; ceterae leges vim habent tantummodo in territorio, in quo auctoritas, quae leges promulgavit, potestatem regiminis exercet, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
§ 2. Legibus latis pro determinato territorio ii subiciuntur, pro quibus datae sunt quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur firma § 3, n. 1.
§ 3. Peregrini:
1° non obligantur legibus iuris particularis sui territorii, dum ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio nocet aut leges sunt personales;
2° neque obligantur legibus iuris particularis territorii, in quo versantur, eis exceptis, quae ordini publico consulunt aut actuum sollemnia determinant aut res immobiles in territorio sitas respiciunt;
3° sed obligantur legibus iuris communis et legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris, etsi, ad leges eiusdem iuris particularis quod attinet, in suo territorio non vigent, non vero, si in loco, ubi versantur, non obligant.
§ 4. Vagi obligantur omnibus legibus, quae vigent in loco, ubi versantur.
Read the whole title TITULUS XXIXDe Lege, de Consuetudine et de Actibus Administrativis 1488–1539