Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1498

§ 1. Leges authentice interpretatur legislator et is, cui potestas authentice interpretandi ab eodem collata est.

§ 2. Interpretatio authentica per modum legis data eandem vim habet ac ipsa lex et promulgari debet; si verba in se certa declarat tantum, valet retrorsum; si legem coartat vel extendit aut dubiam explicat, non retrotrahitur.

§ 3. Interpretatio autem per modum sententiae iudicialis aut actus administrativi in re speciali data vim legis non habet et obligat tantum personas atque afficit res, pro quibus data est.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIXDe Lege, de Consuetudine et de Actibus Administrativis 1488–1539