Can. 1513
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Per legem contrariam nullus actus administrativus revocatur, nisi aliter in ipsa lege cavetur aut lex lata est ab auctoritate superiore ei, qui actum administrativum emisit.
§ 2. Actus administrativus non cessat resoluto iure eius, qui eum posuit, nisi aliter expresse cavetur.
§ 3. Revocatio actus administrativi per alium actum administrativum auctoritatis competentis effectum tantummodo obtinet a momento, quo intimatur personae, pro qua datus est.
§ 4. Dispensatio, quae tractum habet successivum, cessat quoque certa ac totali cessatione causae motivae.
§ 5. Decretum praeceptumve singulare vim habere desinit etiam cessante lege, ad cuius exsecutionem datum est; praeceptum singulare cessat etiam resoluto iure praecipientis, nisi legitimo documento impositum est.
Read the whole title TITULUS XXIXDe Lege, de Consuetudine et de Actibus Administrativis 1488–1539