Not available in English. Shown in Latin.

Can. 1519

§ 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat, quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate.

§ 2. In decreto exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici vel privati damni obstat ne motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur atque ei, qui de recursu forte adversus decretum interposito videt, ostendantur, si ipse petit.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XXIXDe Lege, de Consuetudine et de Actibus Administrativis 1488–1539