Can. 1542
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
Praescriptioni obnoxia non sunt:
1° iura et obligationes, quae sunt legis divinae;
2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico;
3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt;
4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum;
5° obligationes et onera celebrationem Divinae Liturgiae respicientia;
6° provisio canonica officii, quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit;
7° ius visitationis et obligatio oboedientiae ita, ut personae in Ecclesia a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS XXXDe Praescriptione et de Temporis Supputatione 1540–1546