Not available in English. Shown in Latin.

Can. 164

§ 1. Ad Consilium Hierarcharum vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae metropolitanae sui iuris ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, § 1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt; Episcopi alterius Ecclesiae sui iuris nonnisi ut hospites invitari possunt, si maiori parti membrorum Consilii Hierarcharum id placet.

§ 2. Suffragium deliberativum in Consilio Hierarcharum habent Episcopi eparchiales et Episcopi coadiutores; ceteri vero Episcopi Ecclesiae metropolitanae sui iuris hoc suffragium habere possunt, si hoc in iure particulari expresse statuitur.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIDe Ecclesiis Metropolitanis Ceterisque Ecclesiis Sui Iuris 155–176