Not available in English. Shown in Latin.

Can. 167

§ 1. Firmis canonibus, in quibus expresse de potestate Consilii Hierarcharum leges et normas ferendi agitur, hoc Consilium eas ferre potest etiam in eis casibus, in quibus ius commune rem remittit ad ius particulare Ecclesiae sui iuris.

§ 2. De legibus et normis a Consilio Hierarcharum latis Metropolita Sedem Apostolicam quam primum certiorem faciat nec leges ac normae valide promulgari possunt, antequam Metropolita notitiam a Sede Apostolica scripto datam habuit de Consilii actorum receptione; etiam de ceteris in Consilio Hierarcharum gestis Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat.

§ 3. Metropolitae est curare promulgationem legum et publicationem decisionum Consilii Hierarcharum.

§ 4. Firmis canonibus, in quibus expresse de actibus administrativis Metropolitae, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, agitur, eius est etiam illos actus administrativos ponere, qui iure communi superiori auctoritati administrativae Ecclesiae sui iuris committuntur, de consensu tamen Consilii Hierarcharum.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIDe Ecclesiis Metropolitanis Ceterisque Ecclesiis Sui Iuris 155–176