Can. 173
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Sede metropolitana in Ecclesiis metropolitanis sui iuris vacante:
1° Administrator Ecclesiae metropolitanae sui iuris est Episcopus eparchialis eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali senior, qui quam primum Romanum Pontificem de sedis metropolitanae vacatione certiorem faciat;
2° ad Administratorem Ecclesiae metropolitanae sui iuris transit potestas ordinaria Metropolitae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Consilii Hierarcharum;
3° sede metropolitana vacante nihil innovetur.
§ 2. Sede metropolitana in his Ecclesiis impedita serventur ea, quae de Sede patriarchali impedita in can. 132, § 1 statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
§ 3. Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur cann. 221 - 233.
Read the whole title TITULUS VIDe Ecclesiis Metropolitanis Ceterisque Ecclesiis Sui Iuris 155–176