Not available in English. Shown in Latin.

Can. 182

§ 1. Candidatos ad episcopatum idoneos sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra proponere possunt, quorum est etiam ad normam iuris particularis informationes et documenta, quae necessaria sunt, ut candidatorum idoneitas comprobetur, colligere auditis, si opportunum ducunt, secreto et singillatim aliquibus presbyteris vel etiam aliis christifidelibus prudentia et vita christiana praestantibus.

§ 2. Episcopi de informationibus Patriarcham tempore opportuno ante Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocationem certiorem faciant; Patriarcha vero propriis, si casus fert, additis informationibus rem ad omnia Synodi membra mittat.

§ 3. Nisi ius particulare a Romano Pontifice approbatum aliud fert, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomina candidatorum examinet et secreto scrutinio elenchum candidatorum componat, qui per Patriarcham ad Sedem Apostolicam mittatur ad assensum Romani Pontificis obtinendum.

§ 4. Assensus Romani Pontificis semel praestitus pro singulis candidatis valet, donec explicite revocatus erit, quo in casu nomen candidati ex elencho expungendum est.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310