Not available in English. Shown in Latin.

Can. 203

§ 1. Varias apostolatus formas in eparchia foveat Episcopus eparchialis atque curet, ut in tota eparchia vel in eiusdem particularibus districtibus omnia opera apostolatus servata uniuscuiusque propria indole sub suo moderamine coordinentur.

§ 2. Urgeat Episcopus eparchialis obligationem, qua tenentur christifideles ad apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine exercendum, atque eos adhortetur, ut varia opera apostolatus secundum necessitates loci et temporis participent et adiuvent.

§ 3. Consociationes christifidelium, quae finem spiritualem directe aut indirecte persequuntur, Episcopus eparchialis promoveat eas, si id expedit, erigendo, approbando, laudando vel commendando ad normam iuris.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310