Not available in English. Shown in Latin.

Can. 208

§ 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens intra quinquennium a sua inthronizatione computandum visitationem ad Urbem peragat, si fieri potest una cum Patriarcha, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat.

§ 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis per se vel, si legitime sunt impediti, per alium visitationem ad Urbem peragere debent; si vero de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, optandum est, ut visitatio saltem aliquoties una cum Patriarcha fiat.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310