Can. 213
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Episcopus coadiutor praeter iura et obligationes, quae iure communi statuuntur, etiam ea habet, quae in litteris de provisione canonica determinantur.
§ 2. Iura et obligationes Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 3. Iura et obligationes Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310