Can. 259
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Sit in curia eparchiali etiam archivum secretum aut saltem in archivo curiae eparchialis armarium secretum omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri non potest, in quo documenta secreto servanda asserventur.
§ 2. Singulis annis destruantur acta procedurarum in poenis irrogandis in materia morum, quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio terminatae sunt, retento facti brevi summario et textu sententiae definitivae vel decreti.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310