Can. 269
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Episcopi eparchialis est consilium presbyterale convocare, eidem praeesse atque quaestiones in eodem tractandas determinare aut a membris propositas accipere.
§ 2. Episcopus eparchialis consilium presbyterale audiat in negotiis maioris momenti et in casibus iure communi expressis consulere debet; eius autem consensu eget solummodo in casibus iure communi expresse determinatis firmo iure Patriarchae circa negotia eparchiae, quam ipse regit, consilium presbyterale etiam in his casibus nonnisi consulendi.
§ 3. Consilium presbyterale numquam agere potest sine Episcopo eparchiali, ad quem solum etiam cura spectat ea divulgandi, quae in ipso consilio gesta sunt.
Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310