Not available in English. Shown in Latin.

Can. 287

§ 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen presbyterorum aut alia adiuncta plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho concredi potest.

§ 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus; si vero ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris permittit, ut paroecia pluribus presbyteris committatur, idem ius particulare accurate determinet, quaenam sint iura et obligationes moderatoris, qui actionem communem dirigat atque de eadem Episcopo eparchiali respondeat, et quaenam ceterorum presbyterorum.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310