Can. 29
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, per baptismum ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui pater catholicus ascriptus est; si vero sola mater est catholica aut si ambo parentes concordi voluntate petunt, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto.
§ 2. Si autem filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, est:
1° a matre non nupta natus, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet;
2° ignotorum parentum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt ii, quorum curae legitime commissus est; si vero de patre et matre adoptantibus agitur, applicetur § 1;
3° parentum non baptizatorum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam pertinet ille, qui eius educationem in fide catholica suscepit.
Read the whole title TITULUS IIDe Ecclesiis Sui Iuris et de Ritibus 27–41