Can. 292
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope ecclesiam paroecialem; potest tamen Hierarcha loci iusta de causa permittere, ut alibi commoretur, dummodo ministerium paroeciale nihil inde detrimenti capiat.
§. 2. Nisi gravis obstat ratio, parocho feriarum gratia licet quotannis a paroecia abesse non ultra mensem continuum aut intermissum; quod in tempus feriarum dies non computantur, quibus semel in anno parochus recessui spirituali vacat; parochus autem, si ultra hebdomadam a paroecia abesse vult, tenetur de hoc proprium Hierarcham loci certiorem facere.
§ 3. Episcopi eparchialis est normas statuere, quibus prospiciatur, ut parochi absentia durante curae paroeciae provideatur per sacerdotem debitis potestatibus et facultatibus praeditum.
Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310