Not available in English. Shown in Latin.

Can. 296

§ 1. In paroecia habeantur libri paroeciales, liber scilicet baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum aliique secundum normas iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris aut, si hae desunt, ab ipso Episcopo eparchiali statutas; prospiciat parochus, ut libri paroeciales servatis eisdem normis recte conscribantur atque asserventur.

§ 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque ascriptio baptizati determinatae Ecclesiae sui iuris ad normam can. 37, ministratio chrismationis sancti myri necnon, quae ad christifidelium pertinent statum canonicum ratione matrimonii salvo quidem can. 840, § 3, ratione adoptionis itemque ratione ordinis sacri vel professionis perpetuae in instituto religioso; hae adnotationes in testimonium baptismi semper referantur.

§ 3. Testimonia, quae de statu canonico christifidelium dantur, et omnia documenta, quae momentum habere possunt iuridicum ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur et sigillo paroeciali muniantur.

§ 4. In paroecia habeatur archivum, in quo libri paroeciales asserventur una cum Hierarcharum epistulis aliisque documentis necessitatis vel utilitatis causa servandis; quae omnia ab Episcopo eparchiali eiusve delegato visitationis canonicae vel alio tempore opportuno inspicienda parochus caveat, ne ad extraneorum manus perveniant.

§ 5. Libri paroeciales antiquiores quoque asserventur ad normam iuris particularis.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310