Can. 302
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Vicarii paroecialis iura et obligationes ex iure communi et particulari necnon ex litteris Episcopi eparchialis desumantur et sub auctoritate parochi exercenda sunt sed, nisi aliter expresse cavetur et excepta obligatione, de qua in can. 294, vicarius paroecialis debet ratione officii parochum adiuvare in toto ministerio paroeciali et, si res fert, parochi vicem supplere.
§ 2. Ratione autem officii vicarius paroecialis facultate matrimonia benedicendi praeditus non est; hanc tamen facultatem, etiam generalem, ei conferre potest praeter Hierarcham loci etiam parochus intra fines paroeciae; quam facultatem, si ipsi collata est, vicarius paroecialis aliis quoque sacerdotibus singulis in casibus conferre potest.
§ 3. Vicarius paroecialis tamquam parochi cooperator praestantem et actuosam operam cottidie impendat in munere pastorali; inter parochum et vicarium paroecialem fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia semper vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo se invicem adiuvent curae paroeciali concordi voluntate communique studio providentes.
§ 4. Vicarius paroecialis obligatione tenetur in paroecia residendi secundum praescripta Episcopi eparchialis vel legitimas consuetudines; circa tempus feriarum vero vicarius paroecialis idem ius habet ac parochus.
Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310