Not available in English. Shown in Latin.

Can. 344

§ 1. Adulescentes et iuvenes in seminario minore degentes congruentem servent consuetudinem cum propriis familiis et coaetaneis, qua indigent ad sanam evolutionem psychologicam, praesertim affectivam; sedulo autem vitentur omnia, quae secundum sanas psychologiae et paedagogiae normas liberam electionem status quocumque modo minuere possunt.

§ 2. Apta directione spirituali adiuti assuescant alumni ad decisiones personales et responsabiles in luce Evangelii faciendas et ad suas varias ingenii dotes iugiter excolendas non praetermissis ullis virtutibus humanae naturae congruentibus.

§ 3. Curriculum studiorum seminarii minoris comprehendat ea, quae in unaquaque natione ad studia superiora incohanda requiruntur et, quatenus ratio studiorum permittit, etiam ea, quae praesertim ad ministeria sacra suscipienda utilia sunt; communiter curetur, ut alumni civilem studiorum titulum consequantur et perinde studia etiam alibi prosequi possint, si ad id eligendum perventum est.

§ 4. Alumni provectioris aetatis instituantur sive in seminario sive in instituto speciali ratione habita etiam praecedentis uniuscuiusque formationis.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XDe Clericis 323–398