Can. 346
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Aspirantes ad ministeria sacra formentur, ut in Spiritu Sancto consortium familiare cum Christo colant et in omnibus Deum quaerant ita, ut Christi Pastoris caritate impulsi omnes homines dono suae ipsorum vitae regno Dei lucrifacere solliciti fiant.
§ 2. Ex verbo Dei et sacramentis imprimis vim pro sua vita spirituali et apostolico labore robur in dies hauriant:
1° verbi Dei vigili atque constanti meditatione et secundum Patres fideli illustratione assuescant alumni ad suam vitam magis vitae Christi configurandam et in fide, spe et caritate firmati se exerceant ad vivendum secundum formam Evangelii;
2° participent assidue Divinae Liturgiae, quae appareat et seminarii vitae, sicut est totius vitae christianae, fons et culmen;
3° laudes divinas iugiter celebrare secundum proprium ritum addiscant et ex eis vitam spiritualem alant;
4° directione spirituali magni habita addiscant conscientiam suam recte discutere et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant;
5° Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus omnium hominum Matrem constituit, filiali pietate prosequantur;
6° foveantur quoque pietatis exercitia, quae ad spiritum orationis vocationisque apostolicae robur ac munimen conducunt, ea imprimis, quae a veneranda traditione propriae Ecclesiae sui iuris commendata sunt; utcumque suadetur recessus spiritualis et instructio de ministeriis sacris, exhortatio in via spiritus;
7° ad sensum Ecclesiae et servitii eius educantur alumni necnon ad virtutem oboedientiae et ad sociam cum fratribus cooperationem;
8° ad ceteras quoque virtutes, quae ad vocationem suam maxime conferunt, excolendas adiuventur sicut discretio spirituum, castitas, animi fortitudo; illas quoque virtutes aestiment atque excolant, quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant, quarum sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, spiritus paupertatis, in promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta.
§ 3. Disciplinares seminarii normae secundum alumnorum maturitatem ita applicentur, ut alumni, dum gradatim sibi moderari addiscunt, libertate sapienter uti, sponte et diligenter agere assuescant.