Not available in English. Shown in Latin.

Can. 40

§ 1. Hierarchae, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, aliique Hierarchae omnes studiosissime curent fidelem custodiam et accuratam observantiam proprii ritus nec in eo mutationes admittant nisi ratione eius organici progressus, prae oculis tamen habentes mutuam benevolentiam et unitatem christianorum.

§ 2. Ceteri clerici et sodales institutorum vitae consecratae omnes proprium ritum fideliter observare necnon eius in dies maiorem cognitionem perfectioremque usum acquirere tenentur.

§ 3. Ceteri quoque christifideles proprii ritus cognitionem et aestimationem foveant eumque ubique observare tenentur, nisi iure aliquid excipitur.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS IIDe Ecclesiis Sui Iuris et de Ritibus 27–41