Can. 404
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Praeter institutionem catecheticam inde ab infantia habendam laici ius et obligationem habent acquirendi cognitionem uniuscuiusque ingenii dotibus et condicioni aptatam doctrinae a Christo revelatae et a magisterio authentico Ecclesiae traditae non solum ut, secundum eiusdem doctrinam vivere valeant, sed etiam, ut ipsi eam enuntiare atque, si opus est, defendere possint.
§ 2. Ius quoque habent acquirendi pleniorem illam cognitionem in scientiis sacris, quae in ecclesiasticis studiorum universitatibus vel facultatibus aut in institutis scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus academicos consequendo.
§ 3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem requisitam statutis habiles sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab auctoritate competenti ecclesiastica recipiendum.