Not available in English. Shown in Latin.

Can. 408

§ 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium.

§ 2. Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi admittuntur, ipsi ab auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt eis exceptis, quae ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris laicis expresse vetantur.

§ 3. Circa muneris ecclesiastici exercitium laici plene subduntur auctoritati ecclesiasticae.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIDe Laicis 399–409